LA IGLESIA VERDADERA:
HISTORIA
LA SAGRADA BIBLIA
LINK-DE VIDEOS: FERNANDO CASANOVA
APARICIONES MARIANAS
DOCUMENTOS PAPALES
LA REFORMA: MARTIN LUTERO
FIESTAS DE LA IGLESIA CATOLICA
CATEQUESIS:
MEDITACIONES DEL PAPA:
EL SANTO ROSARIO
LOS PAPAS DE LA IGLESIA
SANTOS DE LA IGLESIA
ORACIONES DE LA IGLESIA
=> VIA CRUCIS: 1.1
=> VIA CRUCIS
=> ORACIONES EN LATIN
DOCTRINA DE FE : CATÓLICA
LOS SACRAMENTOS
RESPUESTAS A LOS PROTESTANTES:
CATECISMO DE LA IGLESIA
CONTÀCTENOS
CONTADOR DE VISITAS
 

ORACIONES EN LATIN

ORACIONES EN LATIN


Beneditione


In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen

 

Per signum crucis


Per signun crucis de inimícis nostris líbera nos, Deus noster.

 

Veni Creator Spiritus (Latín)

Veni, Sancte Spiritus,
Veni, nostri cordium,
Et emitte caelitus
Lucis tuae radium.

Veni, pater pauperum,
Veni, dator munerum,
Veni, lumen cordium.

Consolator optime,
Dulcis hospes animae,
Dulce refrigerium.

In labore requies,
In aestu temperies,
In fletu solatium.

O lux beatissima,
Reple cordis intima
Tuorum fidelium.

Sine tuo numine
Nihil est in homine,
Nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum,
Riga quod est aridum,
Sana quod est saucium.

Flecte quod est rigidum,
Fove quod est frigidum,
Rege quod est devium.

Da tuis fidelibus
In te confidentibus
Sacrum septenarium.

Da virtutis meritum,
Da salutis exitum,
Da perenne gaudium.

Amen. Alleluia.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Oremus

Deus, qui corda fidelium Sancti Spíritus illustratione docuisti, da nobis in eodum Spíritu recta sápere, et de ejus semper consolatione gaudere.
Per Chrístum Dóminum nostrum. Amen.

 

Salve Regina (Latín)

 

Sálve Regína, Máter misericórdiae;
Vita, dulcédo, et spes nóstra, sálve.
Ad te clamámus, éxsules, fílii Evae.
Ad te suspirámus, geméntes et fléntes
in hac lacrimárum válle.
Eia ergo, advocáta nóstra,
Illos túos misericórdes óculos ad nos convérte.
Et Jésum, benedíctum frúctum véntris túi,
Nobis post hoc exsílium osténde.
O clémens, O pía, O dúlcis Vírgo María.

 

Alma Redemptoris Mater

Alma Redemptoris Mater,
quae pérvia caeli porta manes,
et Stella maris,
succurre cadenti súrgere qui curat pópulo:
tu quae genuisti, natura mirante,
tuum sanctum Genitorem:
Virgo prius ac postérius,
Gabrielis ab ore sumens illud Ave,
peccatorum miserere.

 

Ave Regina Caelorum

 

Ave, Regina caelorum,
Ave, Dómina Angelorum:
Salve radix, salve porta,
ex qua mundo lux est orta:
Gaude Virgo gloriosa,
super omnes speciosa:
Vale, o valde decora,
et pro nobis Christum exora.

 

Pater Noster

Pater noster, qui es in caelis: santificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimitte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. Amen

 

Ave Maria

Ave María, gratia plena,
Dominus técum;benedicta tu in muliéribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus.

Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostrae.
Amen.

 

Gloria

Gloria Patri, et Filio, et Spíritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saécula saeculórum. Amen.

 

 

Symbolum Nicaenum- Costantinopolitanum

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum, et ex Patre natum ante ómnia sáecula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de caelis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine, et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto; passus et sepúltus est, et resurréxit tértia die secúndum Scriptúras, et ascéndit in caelum, sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória, iudicáre vivos et mórtuos, cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui es Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confiteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum, et vitam ventúri sáeculi.
Amen.

 

BENEDICTIO

v: Adjutorium nostrum in nomine Domini.

r: qui fecit caelum et terran

v: Dominus vobiscum

r: Et cum spíritu tuo.

 

Angelus

V. Angelus Domini nuntiávit Mariae;
R. Et concépit de Spíritu Sancto.
Ave Maria....
V.Ecce ancilla Dómini;
R. Fiat mihi secundum verbun tuum.
Ave Maria...
V. Et Verbum caro factum est;
R. Et habitávit in nobis.
Ave Maria...
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix
R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus
Gratiam tuam, quaesumus, Dómine,
méntibus nostris infúnde: ut qui, Angelo nuntiánte,
Christi Fílii tui Incarnatiónen cognóvimus,
per passiónem ejus ad crucem ad resurrectiónis
glóriam perducámur.
Per eúndem Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.

 

Regina Caeli
Para el Tiempo Pascual"

Regína caeli, laetáre; allelúia.
R. Quia quem meruísti portáre; allelúia.
V. Resurréxit sicut dixit;; allelúia.
R. Ora pro nobis Deum; allelúia.
V. Gáude et laetáte, Virgo Maria; allelúia.
R: Quia surréxit Dóminus vere; allelúia.
Orémus
Deus, qui per resurréctionem Fílii tui Dómini nostri
Iesu Christi mundum laetificáre dignátus es,
praesta quáesumus, ut per ejus Genetrícem
Vírginem Maríam, perpétuae capiámus gáudia vitae.
Per eúmdem Christum Dominum nostrum.
Amen.


Anima Christi
Alma de Cristo

"Anima Christi, sanctifica me.
Corpus Christi, salve me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Passio Christi, conforta me.
O bone Iesu, exaudi me.
Intra tua vulnera absconde me.
Ne permittas me separari a te.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meae voca me.
Et iube me venire ad te,
ut cum Sanctis tuis laudem te
in saecula saeculorum.
Amen."


Veni, Creator Spiritus

Veni, Creator Spiritus, mentes tuorum visita,
imple superna gratia quae tu creasti pectora.

Qui diceris Paraclitus, altissimi donum Dei,
fons vivus, ignis, caritas, et spiritalis unctio.

Tu, septiformis munere, digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris, sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus, infunde amorem cordibus,
infirma nostri corporis virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius, pacemque dones protinus,
ductore sic te praevio vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem, noscamus atque Filium;
Te utrisque Spiritum credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria, et Filio, qui a mortuis
surrexit, ac Paraclito, in saeculorum saecula.
Amen

 

TANTUM ERGO

Tantum ergo sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.
Genitori, genitoque
Laus et iubilatio,
Salus, honor virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.

Te Deum

Te Deum laudamus:
te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem
omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli;
tibi caeli et universae Potestates;
Tibi Cherubim et Seraphim
incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus
Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra
maiestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis:
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti
credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Iudex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni:
quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
V. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
R. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
V. Per singulos dies benedicimus te.
R. Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
V. Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
R. Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
V. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quedammodum speravimus in te.
R. In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum







Añadir comentario acerca de esta página:
Su nombre:
Su dirección de correo electrónico:
Su página web:
Su mensaje:


 
SOMOS LA IGLESIA CORRECTA, LA IGLESIA CATÒLICA, LA IGLESIA QUE FUNDÓ CRISTO, HACE MÀS DE 2 MIL AÑOS, MUCHOS CATÒLICOS SE VAN A OTRAS SEXTAS, DEJANDO ATRAS SIN SABER, UNA GRAN RIQUEZA INCALCULABLE E INIMAGINABLE, PARA ELLO Y CON ESE PROPOSITO FUE CREADA ESTA PÀGINA WEB, PARA QUE CONOSCAZ A TU IGLESIA, Y QUE EN VEZ DE CUESTIONARLA: // CUESTIONES TÙ A ESAS SEXTAS// * LLENAS DE ERRORES* Y QUE TOMES ESTA PÀGINA WEB, COMO UN PUNTO DE CONSULTA PARA DESPEJAR CUALQUIER DUDA. DIOS TE AMA Y QUIERE QUE PERMANEZCAS AQUÌ, BIENVENIDO A LA IGLESIA CATÒLICA. AMÈN...
 
=> ¿Desea una página web gratis? Pues, haz clic aquí! <=